- CNECUS
- CNECUSGraece Κνῆκος, herbae nomen, quam Cartamum vocant officinae: Eius flos luteus sive croceus, semen vero candidum. Unde κνηκὸν mkodo pro luteo, modo pro albo colore, sumptum Graecis. Hesychius, Κνηκὸν τὸ κροκίζον χρῶμα ἐπὶ τȏυ ἄνθους, ὅτε δὲ ἐπὶ καρποῦ τὸ λευκὸν. Dioscorides tamen eius semen albo et ruso mixtum esset tradit, πέρμα λευκὸν καὶ πυῤρὸν. Ideo κνακὸν Hesychius idem interpretatur ψαρὸν ἵππον: quô nomine equi indigitabantur, rubris vel nigris maculis sparsi, qui guttati Latinis, i. e. albi nigris intervenientibus punctis, inde Κνακίαι quoque dicti, Dorice pro Κνηκίαι. Sed et κνακὸν, pro albo, multi dixêre. Hinc κνὰξ, pro lacte, in Symbolica veterum Theologia, verbis, quae leguntur apud Clementem, l. 5. Strom. Βέδυ, Ζὰψ, χθὼν, πλῆκτρον, σφὶγξ, κνὰξ, ζβιχ, ςθύπτης, φλεγμὸς, δρὼψ. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 895. Atque haec de Cneco sativo. Fuit vero aliud silvestre, cuius semen nigrum esse Theophrastus ait. Illius duae species, una mitiori simili caule, verba sunt Plinii, tamen rigido. itaque et colu antiquae utebantur ex illis. Quare quidam atractylida vocant, l. 21. c. 15. Ubi fuso mavult Salmas. ἀντι πηνίων namque his caulibus usas fuisse priscas mulieres, iterum Theophrastus tradit. Πήνια autem sunt fusi. Epigramma antiquum,----- καὶ τὰ τροχαῖαΠάνια.Catullus, Epigr. 65. v. 327.Currite ducentes subtemina, currite fusi.Sed et ἀτρακτυλίδα diversam a Cneco silvestri facit Theophrastus, quamvis ἀτράκτυλος idem quod πήνιον. Vide Salmas. ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.